- COMERE
- COMEREapud Statium, l. 1. Achilleidos, v. 339. f. ubi de Thetide, Achillem filium ornante,----- sic ergo gradus, sic ora manusque,Nate, feres, comitesque modis imitabere fictis.Ne te suspectum molli non misceat aulaeRector et incepti pereant mendacta furti,Dixit, et admoto non cessat comere tactu.Pro ornare. Nam comeregenerale verbum est, Vetus Schol. Forte id dictum, quia capillorum in puellari capite cura omni corporis ornatu habebatur potior. Appuleius, l. 2. Si cuiustibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativâ specie nudaveris, licet illa caelô deiecta, mari edita, fluctibus educta; licet, inquam, Venus ipsa fuerit, licet omni Gratiarum chorô stipata, et totô Cupidinum populô comitata et balteô suô cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, si calva processerit, placere non poterit nec Vulcano suo. Et post non pauca, tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis aurô, vesie, gemmis, omnique coeterô mundô exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distimerit, ornata non possit haberi. Vide quae de cura hac Comae Capillorumque ornandorum, retro diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.